Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 111 Cic. Luc. 113 () >>Cic. Luc. 115

112Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta [Note] compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id [Note] percipi posse diceret quod inpressum esset

-- --

e [Note] vero, neque adhaerere [Note] illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade [Note] quidem huic loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? quaero enim quid sit quod conprendi possit. 113respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne [Note] Xenocrates quidem aut Polemo, sed hi [Note] minores, [Note] tale verum quale falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito [Note] nimirum [Note] adsentiar id est opinabor. hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est; [Note] ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.

ch. 36



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 111 Cic. Luc. 113 () >>Cic. Luc. 115

Powered by PhiloLogic